Tappensches Familienbuch (1889)/063

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Tappensches Familienbuch (1889)
Inhalt
<<<Vorherige Seite
[062]
Nächste Seite>>>
[064]
Familienbuch-Tappen.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.



Salve hospes coeli, praeclari nominis umbra:
Reddet fatorum nos tibi summa brevis.
Interea tumulum violis spargemus, ut inter
Florentes herbas molliter ossa cubent.
Quae non claudit humus, Pietas tua et inclyta virtus
Vivent, dum patrius volvet Inister aquas.
                  Ex pio in Patruum affectu fecit
                        Johannes Tappe.




Ergone perdurae quoque nunc violentia mortis
Abripuit vitam magne patrone tibi!
Horreo et invadit pavidus mea pectora terror
In gelidosque sinus jam mea dextra cadit.
Eheu, quam fragilis vita haec est! quamque caduca!
Ut rosa mane vivens moxque resecta jacens.
Sic homo sic transit perversi gloria mundi.
Heu mihi quam miserum, quam breve vita bonum
Non opus est alios hinc inde requirere testes
Atque peregrinis ista probare locis,
Aspice vel saltem magno quid robore mortis
Spicula patrariut. Quid? pictate gravem:
Ah pietate gravem ac celebri virtute celebrem
Doctorem Tappen abripuere virum!
Integra vis animi fuit atque patronus amatus
Hoc sane nullus dulcior alter erat.
Hic cecidit fautor praesens, affinis, amicus,
Ah cecidit vitae praesidiumque meae.
Dignus erat vitam multos qui degeret annos,
Vinceret et pylij secula, dignus erat.
Sed servat legem mors parcere nescia strictam,
Omnes et simili conditione manet.
Tu fautor quondam summam translatus in arcem
Gaudia quae nunquam sunt peritura, capis.
Jam tibi perpes adest et inextinguenda voluptas,
Nil tibi morbus obest, nil fera fata nocent.
Tu Deus in vasto qui regnas climate mundi.
Da nobis itidem haec gaudia dia, precor.
                  Amoris, doloris ac extremi honoris ergo apposuit
                        Johannes Albrecht
                  in alma Julia Theologiae Studiosus.



Siccine chare pater properas ad culmina coeli
Et linquis terras in magno nosque dolore!
Siccine cum costa nunc dulcia pignora lecti
Deseris in tanto miserarum turbine rerum!