Tappensches Familienbuch (1889)/060

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Tappensches Familienbuch (1889)
Inhalt
<<<Vorherige Seite
[059]
Nächste Seite>>>
[061]
Familienbuch-Tappen.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.



Gaudia fluxa nimis, secla referta minis.
Talis erat nostrae Doctor Tappenius urbis,
Quem Themis et Virtus cum Pietate dolent!
Splendor hic Hildesiae, pressique columna senatus
Firma fuit, cives relligione tuens.
Gloria Thespiadum, templique scholaeque patronus
Principis hinc aulae, non sine laude, decus.
Da veniam, Tappeni Heros, si tristia nobis
Funera, sint tardis condecorata metris.
Quae venit in subitos luctus, levis illa querela est;
Illa venit gravior, quae nisi lenta venit.
Sera licet fuerit: tamen est, mihi crede, futura,
Seria fama tibi, seria lausque tuis.
I decus, i splendor, columen, spes gloria stirpis
Maxima Tappiadûm, maxime et urbis honos.
I nunc magnifice o fautor, cultorque bonorum,
Queis bona Musarum pandere cura fuit.
Ito per aethereas laetanti tramite sedes,
Salvus in aeternos, vice vigeque, dies.
Cum costa, natoque tuo, notaque tuorum
Hagide matrona, suaviter ossa cubent.
Ossa cubent placide vicinis condita tumbis,
Una quibus vivis paxque fidesque fuit.
Hanc pacem, hancque fidem, tum quiequid amoris inhaeret,
Ossibus effoetis, suscitet illa dies;
Quâ sator omnipotens, hominum (ceu gramina campis
Vere novo surgunt) surgere membra dabit.
Sic ter perpetuum, sic corpora pristina mentes
Ingressae. angelicas experientur opes.
Felix illa dies, felix conjunctio, felix
Ingressus, cumulans pace fideque pios!
Fac pie Christe, diem talem videamus ovantes,
Atque omni tecum tempore simus. Amen.
                                    Grati animi, supremique honoris ergo, quo pie
                                    defunctum Dn. Doct. pie prosequitur,
                                    facieb.
                                          M. Martinas Gödekenius.


Cernimus ergo iterum non ulli parcere fatum.
Quid candore fideque prius? quid justitiâ alma
Sanctius esse potest ? melius pietate quid usquam ?
Et tamen hae dotes inhibere ferentia mortem
Spicula non possunt. Etenim pietate fideque,
Justitiaque, necis si possent vulnera pelli,
Te, Tappi post fata etiam venerande mihi usque,