Nachrichten über Adelige Familien und Güter - 1/113

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Nachrichten über Adelige Familien und Güter
1. Heft  |  2. Heft
Inhalt des 1. Heftes
<<<Vorherige Seite
[112]
Nächste Seite>>>
[114]
Strange adlige familien1.djvu
korrigiert
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Bevor dieser Text als fertig markiert werden kann, ist jedoch noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


denariorum Coloniensium currencium, talibus condicionibus quod de dictis Octuaginta marcis soluent et dabunt dicto Hermanno in parato Quadraginta marcas dicti pagamenti, et residuas Quadraginta marcas retinebunt tamdiu donec dictus Hermannus det et assignet eisdem . . Priorisse et . . Conuentui litteram patentem domini de Alpeym sigillatam Sigillo eiusdem continentem quod ipse dominus de Alpeym predicta bona libera et quita faciet et dictum Hermannum absoluet ab omni Onere feodi et vassalatus, in quibus dicta bona erant ipsi domino de Alpeym astricta, Et dictus Hermannus racione ipsorum bonorum tamquam vassallus fuit obligatus, Postquam vero ipse Hermannüs eandem litteram super liberacione dictorum bonorum dictis . . Priorisse et . . Conuentui ut predictum est dederit, Tunc ipse . . Priorissa et . . Conuentus de residuis Quadraginta marcis predictis prefato Hermanno sine pertraccione satisfacere tenebuntur, Adiectum est eciam premissis quod si dictus Hermannus predictam litteram non dederit ut est predictum, nichilominus ipse Hermannus predictas Quadraginta marcas residuas petere non poterit, nec aliquis Heredum suorum eas requirere debebit nisi predicta littera liberacionis bonorum predictorum sit assignata Dominabus predictis, Et quidquid factum est de supraportacione bonorum predictorum, et renunciacione Census bonorum eorundem per dictum Hermannum et eius uxorem ac liberos ipsorum in judicio de Mirkenieg, hoc ratum et firmum manebit perpetuis temporibus in futurum, Et quia Nos . . Decanus, et Henricus Scabinus ac Bruno Canonicus predicti premissis condicionibus interfuimus vocati et rogati a partibus prenotatis, Sigilla nostra ad preces parcium predictarum hinc et inde presentibus litteris duximus apponenda in testimonium premissorum, Datum et actum, anno domini M.CCC. vicesimo primo ipsa die beati Seruacii Confessoris

6. Schuldbekenntniss der Weissen Frauen in Cöln v. J. 1361.

Nos Walburgis de Oysheym Totusque Conuentus Monialium albarum Dominarum Monasterii beate Marie Magdalene in Colonia . . Vniuersis et Singulis presentes litteras visuris et audituris cupimus fore notum et tenore presencium publice pro-