Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt/175

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt
<<<Vorherige Seite
[174]
Nächste Seite>>>
[176]
Quix Aachen-Muensterkirche.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: korrigiert
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Bevor dieser Text als fertig markiert werden kann, ist jedoch noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.



voluntate et ratihabitatiune ordinavimus, fecimus et collegimus pro utilitate cuidenti et profectu dicte nostre fraternitatis nobis tamen et nostris successoribus salvo premissa mutandi, addendi, minuendi, suspendendi, et omnino si expediens esse dinoscitur, revocandi pro et in quantum fratribus pro tempore existentibus fraternitate nostre predicte visum fuerit expedire omni captione, dolo et fraude in omnibus clausulis supradictis et singulis earum penitus exclusis et remotis. In quorum omnium testimonium atque fidem sigillum fraternitatis nostre ex omnium nostrum certa scientia presentibus litteris fideliter est appensum. Datum, actum, et ordinatum anno dni. millesimo trecentosimo septuagesimo quinto in vigilia beatorum Petri et Pauli Apostolorum.

Siegel abgefallen.

No. 27. Approbatio statutorum confraternitatis sti. Joannis Evangelistae cum indulgentis 10Ü dierum a Cardinali Pilio. Anno 1381.

      Pileus miseratione divina titulo ste. praxedis presbyter cardinalis ad infrascripta apostolica auctoritäte suffulti. Dilectis nobis in cristo unioni et fraternitati viginti quatuor presbyterorum non canonicorum in urbe aquensi commorantium salutem in domino. Justis petentium desideriis diguum est nos facilem prebere consensum et vota que à rationis tramite non discordant effectu prosequente complere, capropter vestris justis postulationibus grato concurrente assentu statuta et ordinationes per vos editas, que per vos quasi singulis diebus ad solvendum vota cristi fidelium ac fratrum et sorörum benefactorium anniversaria peragenda vigilie cum suis orationibus