Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt/204

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt
<<<Vorherige Seite
[203]
Nächste Seite>>>
[205]
Quix Aachen-Muensterkirche.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: korrigiert
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Bevor dieser Text als fertig markiert werden kann, ist jedoch noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.



ipsum semper, praeterquam quod in casu aegritudinis suhstituere possit idoneum, et laudabilem sacerdotem. Ob caetera vero impedimenta, quae ipsi occurrere possent, sive per absentiam à civitate, sive aliunde non poterit aliquem in dicta functione substituere plus quam octo diebus Dominicis aut festivis per annum integrum: quod si saepius, quam jam dictum, aliquem substituerit, carebit pro qualibet vice, qua hoc fecerit, in functione matutina duobus solidis, et pro qualibet vice, qua hoc feecrit, in functione pomeridiana itidem duobus solidis ad septem marcas computandis, et in praemia scholarium applicandis.

      Praeter memorata capitalia numeravit eidem Magistratui dictus Dnus. Receptor Blanche ad pensionem annuam sexcentos Daleros die 30. Septembris anni 1695: de qua pensione annua 30 scilicet Dalerorum visum ei fuit sic disponere: Decem ex illis impendentur quot annis in praemia scholarium; 12 dabuntur honesto cuidam viro, dictum sacerdotem adjuvanti in docendo scholares gratis legere et scrihere, ut ita sacerdos doctrinae christianae tradendae tanto melius vacare possit. Quodsi vero adjutor ille absque venia sacerdotis ullis dominicis aut festis diebus à scbola abfuerit, aut notabiliter ad eam serovenerit, carebit pro qualibet vice, qua mane abfuerit, seu serovenerit duabus marcis, et totidem marcis carebit, si pomeridiano tempore id ipsum contigerit, ad usum et necessitatem scholae applicandis, et si accidat, ipsum saepius abesse, aut scholam negligenter frequentare, alium diligentiorem memoratus sacerdos substituet... quoad reliquos autem 8 Daleros idem sacerdos 6 illorum applicabit, si opus, pro cera, vino, et vestimentis sacerdotalibus in celebratione